Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 4
1 Ante annos urbis conditae MCCC Ninus rex Assyriorum primus ut ipsi volunt propagandae dominationis libidine arma foras extulit cruentamque vitam quinquaginta annis per totam Asiam bellis egit;
2 a meridie atque a Rubro mari surgens, sub ultimo septentrione Euxinum pontum vastando perdomuit, Scythicamque barbariem, adhuc tunc inbellem et innocentem, torpentem excitare saevitiam, vires suas nosse, et non lacte iam pecudum sed sanguinem hominum bibere, ad postremum vincere dum vincitur edocuit.
3 novissime Zoroastrem Bactrianorum regem eundemque magicae ut ferunt artis repertorem pugna oppressum interfecit. post ipse, dum deficientem a se oppugnat urbem, sagitta ictus interiit.
4 huic mortuo Samiramis uxor successit, virum animo, habitu filium gerens, avidosque iam usu sanguinis populos per duos et quadraginta annos caedibus gentium exercuit.
5 non contenta terminis mulier, quos a viro suo tunc solo bellatore in quinquaginta annis adquisitos susceperat, Aethiopiam bello pressam, sanguine interlitam, imperio adiecit. Indis quoque bellum intulit, quo praeter illam et Alexandrum Magnum nullus intravit.
6 quod eo tempore ideo crudelius graviusque erat quam nunc est, persequi et trucidare populos in pace viventes, quia tunc apud illos nec foris erant ulla incendia bellorum, nec domi tanta exercitia cupiditatum.
7 haec, libidine ardens, sanguinem sitiens, inter incessabilia et stupra et homicidia, cum omnes quos regie arcessitos, meretricie habitos concubitu oblectasset occideret, tandem filio flagitiose concepto, impie exposito, inceste cognito privatam ignominiam publico scelere obtexit.
8 praecepit enim, ut inter parentes ac filios nulla delata reverentia naturae de coniugiis adpetendis ut cuique libitum esset liberum fieret.